monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 98
Communis autem saecularis velut caro aestimatur; in qua et casta volatilia inveniuntur, quoniam qui in saeculo degunt, carnaliter viventes filios procreant, inter quos tamen castitatis imitatores reperiuntur, scilicet viduae et continentes, qui ad superna desideria per appetitum bonarum virtutum volant. Sed et iidem ordines ecclesiasticae institutionis, in duabus viis versantur. Quomodo? Spiritualium et saecularium. Quomodo? Ut dies et nox. Quid est hoc? Dies claritatem solis, et serenitatem lucentis aeris habet, quod praesignat; quia spirituales homines et ordinem viventis odoris voventis iter secretae regenerationis, et ordinem praedictorum pigmentariorum in se servant.