monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 95
Unde pacem et charitatem ac humilitatem habete inter vos, sicut et animae iustorum cum angelis et angeli cum archangelis habent. Animae enim iustorum officio angelorum non invident, nec angeli gloriam archangelorum dedignantur. Quid hoc? Archangeli in maiori necessitate maiora demonstrant; angeli vero in frequenti vicissitudine minora denuntiant; fidelis autem populus humiliter obtemperat.