monumenta.ch > Hieronymus > sectio 59 > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 90
Et quoniam in aestimatione sua se iustos nominant cum in actibus suis vani sint, ex ipsa facilitate sua caeci efficiuntur, quia per viam iustitiae ambulare contemnunt, et quoniam magis viam iniquitatis quam veritatis illis hominibus proponunt qui eos in malis operibus sequi festinant. Unde qui hoc modo visum rectitudinis non habent aestimantes se iustos esse et iniusti sunt, cum viam verae doctrinae ignorantibus viam falsae iustitiae demonstrant, pariter in foveam desperationis cadunt, quoniam nec isti nec illi quo eant sciunt.