monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 88
Et qui sunt illi qui semetipsos per vanam gloriam novos faciunt, et propter taedium quod in praeceptis meis patiuntur, in semetipsis confidunt. Non enim ut vetus vestimentum in cogitationibus hominum molestum est, sic ego in donis meis spernendus sum, quoniam illa in simplicitate semper nova sunt, et quanto vetustiora tanto chariora sunt.