monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 80
Cum saeculares causas in amore Dei a corpore tuo abieceris, tunc quasi pulcherrimus flos ascendes qui in coelesti Hierusalem sine ariditate cum Filio Dei floret, in quo omnia ornamenta animarum apparent; quia vetus homo omnes abominationes hominum profert, novus autem omnem sanctificationem virtutum aedificat. Et ideo cum ad hanc sanctificationem veneris, erubesce antiquum serpentem qui semetipsum a beatitudinis loco deiecit, per appetitum inanis gloriae imitari. Quid hoc?