monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.699 > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 75
Unde et ita abiectus conculcaberis, sicut et cibus ille qui propter insipiditatem gustus ex ore hominis proiicitur, antequam in ventre eius recipiatur. Sed quid nunc? Venti enim volant, et ventorum strepitus resonant; sed radices non florent nec germen proferunt. Nam qui sub iugo meo esse deberent, lascivi sunt, nec secundum disciplinam incedunt. Quid est hoc? Ipsi rectam viam transiliunt, et multa inutilia tabernacula sibi faciunt. Huiusmodi enim homines nullum fervorem iustitiae habentes, sed in semetipsis torpentes; nec in constituta sibi lege ardent, nec secundum conversationem praecedentium patrum suorum faciunt; sed quisque eorum quamdam singularitatem in semetipso sibi plantat, et secundam voluntatem suam legem sibi ponit, sic in propriis cogitationibus suis et in magna instabilitate per inflatam superbiam se ad volandum elevans.