monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 73
Tu enim es velut incipiens et non quasi perficiens; quia bonum tangis in inceptione, sed illo te nunquam pascis in perfectione, ut ventus qui os hominis percutit, et non sicut esca quae in ventrem eius labitur. Utrum etiam charior est inanis sonitus, an perfectum opus? Sed acceptius est perfectum opus quam inanis sonitus. Et ideo cum silentio humilitatis operare et non cum superbia extollere, quoniam illi pro nihilo computabuntur; qui societatem sanctificationis illorum qui me in lenitatis obsequio amant, abiiciunt; hoc enim per stolidam superbiam insectantur, quod per suavem mansuetudinem adimplere dedignantur.