monumenta.ch > Augustinus > 202 > csg68.341 > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 70
Sed hoc esse non debet, ut ab his in insania diversitatis suae invocet, qui in proposito suo semper novi esse volunt, et rudes in scientia sua ad dicendum ea quae in mentibus suis sunt, deserentes bene tritam viam, et bene complanatam arcam antiquorum Patrum, quam illis Spiritus sanctus inspiravit. Unde multi ex his constitutas ordinationes quas Ecclesia in antiquis Patribus habet, in magna superbia destituunt, et hoc in plurimis schismatibus diversarum institutionum suarum faciunt.