monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 68
Cum terrena spernunt, et cum coelestia diligunt. Quid est hoc? Quia legalia praecepta quae ipsis instituta sunt, in divino amore fideliter complent. Sed, sicut in tribus personis unus Deus est; ita etiam in his tribus praedictis ordinibus una Ecclesia est, cuius fundator ille est qui plantator omnium bonorum est. Quodcunque enim ille non plantavit, hoc stare non poterit.