monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 60
Et per hos omnis Ecclesia valde ornatur, quia cum saeculares homines legem Dei quae ipsis posita est fideliter conservant, Ecclesiam plurimum exornant, et multis amplexibus Deum amplectuntur cum sincera humilitate et devotione magistris suis obediunt, et cum eleemosynis et vigiliis ac continentia, et etiam viduitate ac caeteris bonis operibus quae Dei sunt corpus suum pro Dei amore castigant.