monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.199 v > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 59
Sed, ut vides, alius splendor ut candida nubes praedictam muliebrem imaginem ab umbilico et deorsum ultra tamen nondum excrescens, honeste circumdat: qui est saecularis vita quae in candore serenae intentionis Ecclesiam a plenitudine germinantis fortitudinis usque ad extremitatem illam ubi ultra iam nondum in filiis suis processit, in reverentia iustae subventionis circumplectitur. Quomodo? Quia circa umbilicum est germen membrorum de quo omne genus humanum procreatur, unde et ibi in ecclesia saecularis populus per quem ipsa ad plenum numerum in ordinibus suis provehenda est demonstratur, cum ibi reges et duces, principes ac praesides cum subiectis suis, ac etiam caeteri divites ac pauperes et egeni cum reliquo populo conversantes denuntiantur.