monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 54
Prima lux diei fidelia verba apostolicae doctrinae designat, aurora initium huius conversationis quae primum in solitudine et in speluncis post illam beatam doctrinam germinavit demonstrat, sol autem discretam et bene dispositam viam in servo meo Benedicto declarat; quem ego per ardentem ignem traduxi, docens eum in vestitu conversationis suae incarnationem Filii mei colere, et in abnegatione voluntatis suae passionem illius imitari, quia ipse Benedictus est quasi alter Moses in lapideo foramine iacens, et corpus suum, in multa asperitate ob amorem vitae crucians et constringens quemadmodum etiam primus Moses in lapideis tabulis ex praecepto meo asperam et duram legem scribens Iudaeis dedit.