monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 50
Quapropter et vestitus eorum vestitui aliorum populorum non assimilatur, quia et ipse integer incorruptam incarnationem Filii mei quae plurimum distat a procreatione aliorum hominum ostendit. Nam illam incarnationem legale imperium viri ac mulieris non tetigit, sicut nec iste populus ulla conscripta lege ad hanc constrictionem cogendus est; sed qui eam pro dilectione Dei sua voluntate vovendo aggreditur, hic in ipsa perseveret, ne retrocedens corruat, sicut Lucifer, qui lucem deseruit et tenebras recepit.