monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 48
Ipsi enim sunt zona Ecclesiae eam valde constringentes; quoniam in incarnatione Filii mei occupati sunt, et quia etiam angelicum ordinem exercent, scilicet non cessantes ullis horis cantando cum sonitu, aut orando in compunctione, non autem excussis clamoribus ut inutilis pulvis aut aridus absque vigore compunctionis; et quia etiam non recusant operari pro necessitate sua; non tamen in manibus suis saecularia quaerentes, sed cum charitate et humilitate se ipsos districte circumspicientes.