monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 45
Unde etiam sicut Filius meus est nuntius salutiferorum sacramentorum, et sacerdos sacerdotum, ac propheta prophetarum, et aedificator felicium turrium; ita etiam si necessitas ingruerit, qui inter huiusmodi homines radicem odoris cum utilitate habet, sit nuntius et sacerdos, sit propheta et consiliator ecclesiasticae aedificationis; nec omnino ab his separandus est: si tantum oculus claritatis in eo lucet, nec ad usum ecclesiasticum dormiat, sed ad instructionem eius vigilet, occupationem tantum saecularis causae, et contagia saecularium rerum abiiciens, quia nec angeli, nec sacerdotes, nec prophetae iustitiam Dei occultabunt; sed eam ex praecepto illius in veritate proferent, quemadmodum de Ioanne qui arundo vento agitata non fuit, cuius austeritatem isti subsequuntur; in quorum similitudine in Evangelio iterum scriptum est: Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio, et Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordane flumine, confitentes peccata sua . Quid est hoc? In suspiriis et gemitibus a delectatione vitiorum egrediebantur ad illum, in quo divina gratia operabatur tota simplicis confessionis devota voluntas et visionis pacis unanimiter omnis effectus illorum scilicet hominum quorum corda per timorem mortis ad amorem vitae concussa fuerant. Quomodo? Quoniam idem Ioannes praecursor veritatis, et amaritudinem et dulcedinem eis intimaverat.