monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 40
Quisquis plus voti sui addit quam sibi in lege praeceptum sit, duplicem mercedem accipiet, quia illum in nomine meo gloriosum habeo, quoniam me multum dilexit. Et ego dico: Nec virgineum genus, nec hic ordo singularis devotionis, nec qui eos imitantur ut ii qui in eremo iacent, sunt in praecepto legis, sicut et prophetae, ab hominibus sub carnali lege constituti non sunt; quia tantum mea inspiratione incedentes vivent et hi plus addunt quam eis praeceptum sit, quod sacerdotalis ordo et reliqua institutio sacerdotalis officii non facit, quia haec in Abraham et in Mose in Veteri Testamento iussa sunt, sicut etiam et apostoli illa ex eadem lege tollentes, et in Spiritu sancto ea secundum voluntatem meam bene ordinantes, Ecclesiae conservanda tradiderunt.