monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 39
In ecclesiasticis constitutionibus procurate Christianam cohortem, quam in sanguine meo redemptam vobis commisi: hoc habentes in sollicitudine vestra, ne in aliquibus quae pertinent ad vitam deficiens erret. Quodcunque autem quae vobis servanda tradidi, in bona voluntate vestra superaddideritis plus scilicet facientes quam vobis praeceptum sit: ego qui ductor et salvator vester sum, nunc mundum relinquens, et ad Patrem ascendens, cum iterum rediero mundum iudicare, eumque in indeficientem stabilitatem ponere, ita quod amplius per labentia tempora non debilitetur; tunc mercedem laborum vestrorum, et bonae voluntatis vestrae, cum augmentato fructu reddam vobis. Et dicam, o fidelis et probe serve, qui fideliter ministras.