monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 38
Sed altera die idem cum omnia mysteria veritatis post resurrectionem suam in Ecclesia aperte posita sunt, protulit in typica manifestatione Novum et Vetus Testamentum aeternae vitae certissimam demonstrationem, et credenti populo dulcissimum cibum. Et haec scripta dedit per gratiam suam pastoribus Ecclesiae qui gregem eius custodiunt, et ait illis in verbis blandae admonitionis suae.