monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 33
Sed quod sub eodem splendore ubi ipse velut aurora rutilat, vides inter coelum et terram densissimas tenebras apparere, quae tanti horroris sunt ultra quam etiam humana lingua effari possit: hoc est quod sub virginali gloria inter spiritualem et carnalem intellectum, casus primi parentis qui densissimus in offuscatione infidelitatis erat, ita ut terrorem illius nullus hominum explicare valeret, aperte cognitus est. Quomodo? Quia in incarnatione Filii Dei qui ex virgine natus est coeleste desiderium ascendit, et terrena concupiscentia exclusa est, quoniam praevaricatio Adae per sanguinem eiusdem Filii Dei mirabiliter in salvatione restaurata est, cum prius illam nullus nisi Unigenitus Dei a Patre missus in mundum dissolvere ad supernum ingressum posset.