monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 32
Ita et huic erit, qui aeterni regis sponsam seducendo violaverit. Summus enim rex in rectissimo zelo iudicia sua exercens illum ad perditionem transmittit, qui eum in hoc facto quasi illusor in oblivione mentis suae habuit. Sed si miser ille diem huius indignationis anticipans electos Dei suppliciter oraverit, ut veniam sibi a domino suo obtineant, et insuper humanitatem Salvatoris sui flebiliter inspexerit, quatenus per gratiam ipsius a peccato suo absolvatur: tunc rex sanguinem hunc qui pro redemptione humani generis effusus est, et dilectionem supernorum civium attendens, illum a reatu suo et a diabolica potestate ne in perditionem eat eripit, ac eum in salvationem beatarum animarum reponit; sed tamen tripudium regalis desponsationis quo caeteri amici Dei his sacris virginibus quae Filio meo superna dispensatione dicatae sunt congaudent, non decorabit; et tanquam illum qui pudorem virginitatis amisit, decore virginitatis non coronabit, quamvis ei inter alios electos suos gaudium in superna civitate cum inaestimabili remuneratione tribuatur.