monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 28
Sed et puella quae ex voluntate sua in sanctissima desponsatione filio meo offertur; ab eodem decentissime suscipitur, qui eam hoc modo sibi coniunctam vult habere in consortio suo. Quomodo? Ut illum casta dilectione amplectatur, sicut et ipse eam in secreto suo diligit, quoniam illi semper amabilis est, quia magis eum quam terrenum sponsum quaerit.