monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 13
Quapropter qui in consecratione constituti, Deo sacrosanctum sacrificium offerre debent, in suavitate castitatis ad altare ipsius accedant, quia si ipsi auctores corruptionis sunt: quomodo in corruptione vulneratis manum salutaris medicamenti porrigere possunt? Et ideo ut aliis tanto fiducialius salutare remedium conferre valeant, volo ut Filium meum in amore castitatis viriliter imitentur. Quod si ceciderint, festinent ut citius per poenitentiam surgant, et in hoc ignominiam peccati velut nudi fugiant, salubrem medicinam requirentes, et Abel cuius sacrificium Deo acceptum erat, fideliter sequentes.