monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 7
Ego formavi solem ut luceat in die, et lunam et stellas ut luceant in nocte. Sol autem significat Filium meum, qui de corde meo exivit et mundum illuminavit cum natus est ex virgine in fine temporum, sicut et sol egrediens mundum illustrat; cum oritur circa finem noctis. Sed luna Ecclesiam eidem Filio meo in vera et superna desponsatione desponsatam designat. Et ut luna semper incrementum et defectum in sua constitutione habet, sed a se ipsa non ardet nisi quod a lumine solis incenditur, sic et Ecclesia in circuitione motionis est, ita quod filii eius saepe proficiunt in incremento virtutum, et quod saepe deficiunt in diversitate morum, atque in dispersione adversitatum; ita quod saepenumero in mysteriis suis per rapacissimos lupos impugnatur fidelis per malignos homines tam Christianos quam Iudaeos et alios infideles, et in hoc per semetipsum ad tolerantiam non accenditur; sed in me per Filium meum ut in bono perseveret illuminatur.