monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 38
Unde cum diversis criminibus per operantem carnem polluitur; alta suspiria trahens, anhelat ad Deum. Cumque criminosum opus ibi cum spiritu superbiae impletum fuerit: tunc corpus velut ignominiosus princeps induetur confusione, principatum suum in munditiis videlicet exercens; quoniam ut homo dolet cum vilibus vestimentis operitur; ita etiam moeret, cum infamiae rumor ad confusionem sui ab ipso procedit. Quapropter et prava opera illorum hominum qui in malis actibus suis ad terram prostrati sunt a coelestibus praeceptis; conturbabuntur, quia vestimenta salutis, id est beatitudinem cum Deo non habent; quoniam quibus haec felicitas deest, hos maligna conturbatio possidebit.