monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 36
O quam felices isti sunt, quoniam hoc modo Deum suscipiunt, unde et ipse habitat cum illis. Alii autem ex ipsa imagine se rapientes eam impugnant, et constitutas ordinationes eius opprimunt; quoniam hi, materna viscera et dulcia nutrimenta Ecclesiae deserentes, illam variis erroribus fatigant, et ideo constitutas leges eius diversis oppressionibus dilaniant; de quibus quidam per fructum primae ad ipsam humiliter revertuntur; quia quod graviter deliquerunt, digne poenitendo propter restaurationem vitae graviter in se puniunt: quidam vero per contemptum obdurationis in elatione mortis remanent, quoniam ipsi vitam negligentes, obdurato corde propter contumacem et impoenitentem vecordiam iudicium mortis suscipiunt, ut in mystica visione sua Ezechiel dicit: Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur.