monumenta.ch > Hieronymus > Canticum, 8 > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 34
Quidam vero serenos oculos sed imbecilles pedes habentes, ante illam imaginem hac et illac in aere vagantur; quia cum ipsis divina praecepta per intuitum considerationis nota sint, in pede tamen completionis claudicantes, sic sponsae Christi per discursum propriae instabilitatis demonstrantur, ut in umbra sapientiam quaerentes, eamque in potestate sua se habere putantes antequam eos in mente ipsorum contingat et ullam vim illius obtineant. Alii autem infirmos oculos sed fortes pedes habent, et tamen coram eadem imagine debiliter ambulant; quoniam ipsi debilem intentionem ad opus bonum tenent, cum fortiter in operibus iustitiae incedere deberent; sed in ecclesiasticis institutionibus simpliciter non currunt, quia magis ad terrena quam ad coelestia mentem figunt; et ideo apud Deum stulti sunt, quoniam per saecularem prudentiam comprehendere volunt quod assequi non possunt.