monumenta.ch > Hieronymus > csg48.125 > sectio 83 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 33
Alii autem infirmos oculos et debiles pedes habent; quoniam nec claram intentionem nec fortem exhibitionem ad opus perfectionis tenent, unde et huc et illuc a vento proiiciuntur, quia in diversitatem morum per varias tentationes elationis funduntur. Sed et ipsi baculum in manibus suis tenent, et coram imagine volitant ac eam aliquando sed tamen tepide ferunt; quoniam contumacem fiduciam in operibus suis ponentes, Ecclesiae Dei falso rumore se ostendunt, ac eam interdum sed tamen insipienter per saecularem prudentiam notant, quia cum per fictam simulationem sapientes apparent in conspectu hominum; stulti apud Deum per inanem gloriam efficiuntur.