monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 32
Sed quod vides quod ex praedictis infantibus alii quemdam purum et lucidum splendorem, alii vero quemdam turbidum et rubeum fulgorem ad orientem vergentem inspiciunt: hoc est quod ex filiis Ecclesiae quos ipsa innocentia corruptionis suae per virtutem Dei procreat, quidam puritatem spiritualis vitae in serenissima virtute fulgentem, terrena scilicet conculcantes, propter amorem veri solis attendunt: quidam autem carnales facultates quas multa diversitas vitiorum perturbat habentes, et tamen in recta fide fideliter ardentes, etiam propter supernam retributionem ad aeterna suspirant. Et ex iis qui ipsum purum et lucidum splendorem considerant quidam claros oculos et fortes pedes habent, ac in ventre imaginis potenter incedunt, quia hi cum coelestia sectantur in mandata Dei visum iustae considerationis et incessum bonae consummationis ponunt; ita scilicet in intima amplexione maternae dilectionis ambulantes quod nec in caducis nec in aeternis devotionem suae intentionis muniunt.