monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 16
Et ideo proteget te fortitudo ipsius; quia ipse acutiora verba quam tu afferet, et clausuram in legalibus praeceptis aperiet; donec ad me redeat. Quid hoc? Ipse tandiu salutaria verba mundo corporaliter dabit, donec in carne sua quam de virgine sumet, mortem corporaliter subeat. Tunc et ego tollam manum meam; quia super sidera eum ad me levabo, omnia mysteria eius per Spiritum sanctum denudans; et sic videbis incarnationem eius, ut cum homo a dorso cernitur et non ante perspicitur, quoniam eum incarnatum senties, sed divinitatem illius nom capies, quia filii tui magis eum videbunt cum ad me redierit, quam eum intellexerint cum apud eos visibiliter conversatus fuerit.