monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 13
Unde eadem turris velut in medio dorsi praedictae muliebris imaginis imposita est, instar turris quae in muro urbis imponitur, ita quod illa imago prae fortitudine eius nullo modo cadere poterat; quia Spiritus sanctus in maxima fortitudine incarnationis illius qui verus sponsus Ecclesiae existit, mirabilia sua mirabiliter operatus est, et ecclesiam tam fortem in defensione munitionis suae ostendit; ut illa ob eam fortitudinem qua ab igneo dono eius munita est, nunquam in errore ullius perversitatis decidere possit; quoniam per supernam protectionem in amore sponsi sui sine macula et sine ruga semper gaudebit; quia et idem unigenitus meus de Spiritu sancto conceptus, nobiliter sine macula ex virgine natus est; quemadmodum ad Mosem locutus sum: Ecce, inquit, est locutus apud me; stabisque supra petram, cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et proteget te dextera mea, donec pertranseam, tollamque manum meam, et videbis posteriora mea . Quid hoc? Prope est miraculum; quod implebitur in voluntate mea.