monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 60 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 9
Quae tres fenestras in summitate sui habet: ex quibus tantus fulgor resplendet, ut etiam tectum turris illius quod se velut in cavum erigit in claritate fulgoris illius manifestius conspiciatur, quia ineffabilis Trinitas in effusione donorum excellentiae Spiritus sancti manifestatur; ita quod ex eadem beatissima Trinitate tanta claritas iustitiae per doctrinam apostolorum emanat, ut etiam exinde fortissima virtus divinitatis quae incomprehensibilis in altitudine omnipotentiae maiestatis suae existit, homini mortali creaturae apertius innotescat; sed tamen ita quantum fide credentis et fidelis hominis, capi possibile dignoscitur.