monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 8
Haec est enim fortitudo turris huius, per quam Ecclesia ita roborata est, quod nulla insania diabolici furoris superari poterit. Sed quod eam vides magnam et rotundam, totamque integrum et candidum lapidem existentem, hoc est quod immensa est dulcedo Spiritus sancti, et volubilis in gratia omnes creaturas circuiens; ita quod nulla corruptela in integritate plenitudinis iustitiae eam evacuat; quoniam ipsa torrens iter habens, omnes rivulos sanctitatis in claritate fortitudinis illius emittit, in qua nunquam maculositas ullius sordis inventa est, quia ipse Spiritus sanctus est ardens et lucens claritas et quae ardentes virtutes fortiter accendit et nunquam exstinguetur, ac ideo omnes tenebrae ab eo fugantur.