monumenta.ch > Hieronymus > tblHarleyMS1775.19v > bnf10439.84 v > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 4
Quidam vero serenos oculos sed imbecilles pedes habentes, ante imaginem illam hac et illac in aere discurrebant. Alii autem infirmos oculos, sed fortes pedes habebant, et tamen coram imagine Iente ambulabant. Sed ex iis qui illum turbidum et rubeum fulgorem inspiciebant, alii in praefata imagine bene ornati alacriter incedebant; alii ex ipsa se rapientes, eam impugnabant, et ordinatas constitutiones eius evertebant, de quibus quidam per fructum poenitentiae ad ipsam humiliter revertebantur; quidam vero per contemptum in obdurata elatione mortis remanebant.