monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 2
Sed et illa turris velut in medio dorsi praedictae muliebris imaginis imposita erat, instar turris alicuius quae in muro urbis imponitur; ita quod illa imago prae fortitudine eius nullo modo cadere poterat. Et infantes illos qui ventrem imaginis (ut praedictum est) subierant, vidi multa claritate radiantes; quorum alii in fronte usque ad pedes ipsorum, velut aureo colore ornati erant; alii vero claritatem tantum habentes, illo colore carebant. Ex ipsis item aliqui purum et lucidum splendorem; alii vero quemdam turbidum et rubeum fulgorem ad orientem vergentem inspiciebant.