monumenta.ch > Hieronymus > csg48.292 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 4, 1
Et deinde vidi velut magnam et rotundam turrim: totam integrum et candidum lapidem existentem, tresque fenestras in summitate sui habentem, ex quibus tantus fulgor resplenduit, ut etiam tectum turris illius, quod se velut in cavum erexerat, in claritate fulgoris illius manifestius conspiceretur. Ipsae autem fenestrae pulcherrimis smaragdis circum ornatae erant.