monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 7, 1
'Domus iusti plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio .' Quod sic intellectui patet: Sicut sol cum in meridie sursum ascendit, in calore suo maxime ardet, ita etiam domus, id est mens iusti huius, qui omnia opera sua hoc modo operatur, quasi iudicio Dei assistat, plurimam fortitudinem in se ostendit, cum de virtute in virtutem ascendendo proficit, nec in hoc minuitur, quemadmodum nec sol propter ascensum suum, nec propter distributionem caloris sui in circulo suo attenuatur, quoniam beatus homo quanto plus in bono calescit, tanto plus felici studio inardescit.