monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 6, 2
Unicuique enim superiorum elementorum aer qualitati illius conveniens, per quem illud scilicet elementum vi ventorum ad circumvolutionem impellatur, inest, alioquin non moveretur, significans quod quibusque superioribus virtutibus et confortationibus desiderium fidelis hominis conveniens, per quod exspiratione virtutum ad eversionem mali confortatur, adest; alioquin ad bonum non converteretur, et de quolibet istorum cum ministerio solis, lunae et stellarum, aer, qui mundum temperat, exspiratur, ostendens quod de omnibus superioribus virtutum confortationibus, de spiritu quoque fortitudinis, de spiritu timoris Domini, cum caeteris bonarum exspirationum illuminationibus, desideria quae in cordibus fidelium ad supernam beatitudinem anhelant incenduntur.