monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 6, 1
Quod autem deinde vides quia per diversam qualitatem ventorum et aeris, cum sibi invicem concurrunt, humores qui sunt in homine commoti et immutati qualitatem illorum suscipiunt, hoc designat, quod per diversos modos exspirationis virtutum, necnon et per qualitatem desideriorum hominum cum sibi invicem concordant, atque homo vult ea quae Dei sunt, cogitationes hominum a Deo remotae, et ad bonum conversae dignitati virtutum et sanctorum desideriorum se substernunt.