monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 5, 2
Unde et idem Deus et Dominus cum ipse veraciter invocavero, ponet gressus meos in velocitatem mandatorum suorum, quemadmodum cervus properat cum fontem desiderat, atque hoc modo super altitudinem illam, quae in praeceptis eius mihi ostensa et iniuncta est, deducet me terrenas concupiscentias in victoria fortitudinis mihi substernens, ita ut laudes indefessas ipsi referam, cum ad beatitudinem coelestium pervenero.