monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 5, 1
'Dominus Deus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum, et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem .' Quod sic intellectui patet: Deus qui me creavit, et ut Dominus, potestatem super me habet, fortitudo mea est, quoniam sine ipso nihil boni facere valeo, quia per ipsum vitalem spiritum quo vivo et moveor habeo, et quo omnia itinera mea cognosco.