monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 4, 3
Et istae sicut caeteri praefati venti in mundum flatus suos non emittit, sed tantum cursum planetarum, ut praedictum est, temperat, quia praemonstrata exspiratio ex integritate sanctitatis procedens, sicut caeterae virtutes quae hominem saeculo deditum a malo ad bonum convertunt, se non manifestat, quoniam cum homo per donum Dei bona facere incipit, nondum in plenitudine sanctitatis perfectus existit; sed tandem cum ad perfectionem eorum veraciter pervenerit, exspiratio sanctitatis in plenis et perfectis sancti Spiritus donis ipsum tenet, nec hac, nec illac eum vacillare permittit.