monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 4, 2
Unde et de ipsa exspiratio veniens, mystica sancti Spiritus dona illum ubi in taedio torpescere incipit, tangere facit quatenus a torpore se excutiat, et ad iustitiam strenue exsurgat; quod tamen multoties grave spiritui hominis est, quia corpus, in quo per divinam dispositionem positus manet ut sibi obediat, vix interdum perducere potest, quoniam illi saepius tanquam habitaculo suo in carnalibus desideriis consentit, sicque exspiratio donorum Dei multoties voluntati hominis resistit.