monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 3, 1
Vides quoque quod a die illo quo dies prolongari incipiunt, praefatus australis ventus cum collateralibus suis idem firmamentum in australi plaga sursum versus septentrionem usque in diem quo usque ultra non prolongantur, quasi fulciendo paulatim attollat, quia cum in luce veritatis bona opera per fidelem hominem extenduntur, ab igne iustitiae exspiratio rectitudinis cum aliis virtutibus veniens, interiorem spiritum ipsius in ardente iustitia, sursum contra concupiscentiam carnis, quamplurimis tentationibus attritum et probatum, usque ad bonam fidem erigendo, bene et ordinate attollit.