monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 2, 3
Nam ut vides quod ventus orientalis ventusque australis cum collateralibus suis flatibus fortitudinis suae firmamentum moventes, illud ab oriente usque ad occidentem super terram circumvolvi faciunt, hoc designat quod exspiratio timoris Domini exspiratio quoque iudicii Dei, cum caeteris virtutibus fortitudine sanctitatis suae interiorem spiritum hominis tangentes, cum velut in oriente bona incipere, et in his usque ad bonam consummationem, quasi ad occidentem carnalia convincentem, conversari et perseverare faciunt, quoniam cum homo Deum timet, iudicium eius pro excessibus suis incurrere pertimescit.