monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 1, 21
Itaque humores qui in homine sunt in iusto modo commoti, cum venas iecoris illius aliquando tangunt, ut supra dictum est, humiditas illius minuitur, humiditas quoque pectoris attenuatur, unde etiam hominem sic exsiccatum in infirmitatem impellunt, flegma etiam in eodem homine aridum et venenosum sit, illudque ad cerebrum eius sic ascendit, caputque in dolorem ducit, oculos quoque dolere facit, medullaque in ossibus illius marcescit, ita ut interdum ille caducum morbum incurrat, cum luna in defectu est.