monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > hlw17.454 > sectio 23 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 1, 20
Ad venas quoque renum atque illorum venae surae dextrae ascendunt, illarumque venae iecoris venas tangunt, et iecur renes in pinguedine quae ex humoribus est iacentes calefacit ita ut extendantur, velociter delectationem inducentes, et educentes citoque cessantes, quia cum iecur homini calorem dat, ille ioculatur et laetus est.