monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 1, 17
Lacerti enim musculi brachiorum, et surae, tumores quoque crurium sunt pleni venis et humoribus, quoniam ut venter viscera et cibos in se retinet, sic lacerti brachiorum, et surae crurium venas et humores in se conservant, et fortitudine sua hominem roborant et portant, quemadmodum venter illum nutrit.