monumenta.ch > Cassiodorus > bnf2923.146 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 1, 14
Sed et lumbos hominis aliquando petunt, qui in viribus suis velut ludendo deceptuosi et periculosi sunt, et qui a nervis et a caeteris venis retinentur, in quibus etiam rationalitas floret, ita ut homo sciat quid faciat, vel qui devitet; unde et delectationem ad opera illa habet, et quae in dextra parte corporis de flatu spiraminis hominis, et de iecore eius calefiunt, et roborantur, unde et sic homo discretionem disciplinamque recipit, quomodo procellas aliorum humorum compescat, quatenus opera sua disciplinate perficiat.