monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 1, 8
Humores enim sicut leopardus in hominem ferociter interdum insurgunt, sed tamen deinde leniores fiunt, et ut cancer nunc procedendo, nunc retrogradiendo mutationem saepius in se ostendunt; atque velut cervus saliendo et pungendo diversitatem in se aliquando manifestant, et etiam quemadmodum in rapacitate lupi, et cum ipso velut in qualitate cervi et cancri, ut praedictum est, hominem interdum invadunt; interdum quoque ut leo fortitudinem suam in illo non cessando demonstrant, atque ut serpens nunc lenitatem nunc acritatem in se proferunt, et quemadmodum agnus, se mites aliquando simulant, sed etiam ut ursus interdum velut in ira submurmurant, interdum quoque cum illo qualitatem agni et serpentis, velut supra ostensum est, manifestant.