monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 1, 7
Et iterum vidi cum quispiam ventorum omnium praedictarum qualitatum in qualibet plaga mundi aut diverso cursu solis et lunae aut iudicio Dei, ut praedictum est, excitatur, ita ut illic aere commoto, sibique contemperato, flatum suum emittat, quod idem aer per mundum spirans, et ea quae in mundo sunt temperando conservans, secundum eumdem flatum hominem in humoribus suis aliquantum mutabilem reddit, quoniam cum ille scilicet homo cuius naturalis qualitas eidem flatui convenit, aerem hunc sic immutatum in se inducit et emittit, eo quod anima illum suscipiens ad interiora corporis transmittat, humores qui in ipso sunt etiam immutantur, eique aut infirmitatem aut sanitatem, ut supra demonstratum est, multoties inducunt.